Ugodowe i polubowne rozstrzyganie sporów w świetle kanonicznego prawa procesowego

Tadeusz Pawluk
1971 Prawo Kanoniczne  
In articulo de modis processuali lege canonica praescriptis evitandi iudiciuim contentiosum, id est de transactione et de compromisso in a r bitros, dicitur. Nomine transactionis venit bilateralis contractus quo partes controversiam vel dubium de aliqua relatione iuridica aufe runt invicem aliquid dando, retinendo vel promittendo. Alius modus declinandi iudicium contentiosum consistit in partium conventione, qua controversia committitur iudicio unius vel plurium, ut ad normas iuris quaestionem
more » ... iuris quaestionem dirimant vel de bono et aequo negotium pertractent et transigant; illi arbitri, isti a rbitra tore s proprio nomine appellantur. In transactione e t compromisso in arbitros perficiendis se rv en tu r norma esta tu ta e a legibus civilibus respectivi loci, nisi iuri divino vel ecclesiastico adversentur. Canonistae igitur hac in re leges suae civitatis consulant; quae leges vim legis canonicae obtinent. In articulo dispositiones hac de re legis civilis Poloniae relatae sunt. Hae dispositiones in Codice civili et Codice procedurae civilis a. 1964 inveniuntur. Ecclesia, cuius indoles n a tiv a est pacem non iurgiia seminare, pacificis litium compositiandbu-s semper favebat. In legislationibus quoque modernis civitatum, praeter admissam transactionem et arbitro rum iudicium, in stitu ti sunt varii generis iudices conciliatores vel iudices pacis, ad quos certae controversiae deducendae sunt priusquam ad fo rmale iudicium provocetur. Ea in luce thema praesentis articuli magis actuale est.
doi:10.21697/pk.1971.14.1-2.09 fatcat:ren3qrhc7vbmxexv2m3w5zs2te