Sanctae Catharinae virginis et martyris translatio et miracula Rotomagensia saec. xi

Alb. Poncelet
1903 Analecta Bollandiana  
S. Symeonis monachi ,qraeci, qui in Porta Nigra Treverensi reclusus ibidem anno 1034 vel 1035 obiit, res gestas e duobus fontibus collegit Hugo Flaviniacensis (1), nempe tum ex Vita Bymeonis (BHL. 7963), quam conscripsit vir c~tm ipso Symeone familiari amicitia coniunctus Eberwinus, abbas Sancti Martini Treverensis (2), tum ex altera libella qui in armario Rothomagensi contine(ba)tur (3). Cuius libelli cum summam et veluti epitomen quandam tradiderit Hugo (4) atque ad illum " ea quae apud
more » ... ea quae apud Richardum Normanniae principem Symeon egisset, paucis explicaverit "' certo agnoscere possumus illud ab Hugone lectum esse opusculum, quod in codice Rotoma,qensi U.22, saec. Xlii, fol. 109v-1J5v repperimus. Constat autem partibus duabus, in quarum altera (c. 1-6) rettulit auctor de allatis Rotomagum a Symeone S. Catharinae reliquiis deque condita an. 1030, in monte urbi vicino, abbatia Sanctae Trinitatis, quae postea Sanctae Catharinae dicta est; in altera vero, quae, etsi longior (c. 7-26), minoris tamen est momenti, miracula ibidem {acta memoriae tradidit. Utramque partem (5) conscripsit quidam istius abbatiae monachus (6) non multo post annum 1050. lsemberturn siquidem, primum monasterii abbatem, qui anno 1054 supervixisse non videtur (7), etsi mortuum iam esse in nuit (8), de (1) Chronicon, lib. u, cc. 20, 23, 26 (MG., Scr. t.VIII, pp. 394,).-(2) HuGo, cap. 26, licet libellus vitae eius hoc sileat. Eberwini opusculum non seme! ad litteram exscripsit Hugo. Idem opus noverat qui saec. XII ad Gesta Trevirorum primam, quam dicunt, continuationem adiecit (MG., t. c., p. 179, lin. 3 sqq.); ipse vero de Symeone fabulas protulit.-(3) Cap. 26 (MG., t. c., p. 397, lin.
doi:10.1484/j.abol.4.00498 fatcat:nyqy634pdbdmhdmrgrlpguylfq