Flora Peruviana, et Chilensis, sive, Descriptiones et icones plantarum Peruvianarum, et Chilensium, secundum systema Linnaeanum digestae, cum characteribus plurium generum evulgatorum reformatisauctoribus Hippolyto Ruiz, et Josepho Pavon [book]

Hipólito Ruiz, José Pavón, José Pavón
1798 unpublished
quarum quidem centum septuaginta sex Figuras in centum quatuor Iconibus adeo diligenter omni ex parte expressas invenies , ut in plerisque Speciebus fructificationes seorsim non exhibere absque operis jactura potuissemus , quippe satis accurate in planta aut ramis ostensas : sed ad faciliorem Generis,et ipsarum etiam Specierum cognitionem , omnes^a ut saltem , quae praecipuae ad Genus distinguendum essent , fructificationis partes singiliatim dare satius duximus. Hactenus centum quadraginta
more » ... m , ni fallimur , Genera a nobis prodita sunt : nempe centum triginta quatuor in Prodromo , tria in primo Specierum plantarum Volumine , duo in secundo , tria in Systematls Vegetabilium primo Tomo , septem denique reliqua in hoc tertio Volumine : Bonafartea scilicet , Lapageria , Luzuriaga , Isidrogalvia , Guzmania , Conanthera , et Cosmibuena ; quod extremum Genus Generi eodem nomine in Prodromo evulgato substituimus , illam Speciem triandram sub Genere Hirtella coUocantes , et ejus ope Characterem genericum reformantes , et perfectiorem, uti speramus , Botanicorum judicio subjicientes , quam a Jacquino et Linnaeo exhibitus fuit, qui in descriptione nectarium anulare , cui stamina inseruntur , aliasque notas , quae non minus , quam staminum numerus iJJam Specxem nobis suaserunt pro diverso Genere repu-Ibidem etiam addit D. Cavanilles , nos nova vocabula calycis adhaerentis et calycis liberi , quae D. Ventenat inducere conatus est , tamquam praeferenda calycis superi et calycis inferi vocabulis a Linnaeo , Jacquino , Jussieo , Ortega, L'heritiero , Lamarckio , Schrebero , Willdenouo , Smithio , ceterisque primi subsellii Botanicis receptis, improbasse , simulque nos ob inventum utile ei bellum inferre , inventum appellans , quod Botanicorum nemo inventum judicet , neque utilem exsistimet novorum terminorum usum in scientia , ciim recepti jam sint alii , et omnibus Botanicis operibus consecrati. Celeb. Jussieus Introductionis in sua Genera plant. pag. 12 de calyce agens : "Calyx, " inquit , non abit in fructum, ut ait Tournefortius , neque " ipse vere superus est , referente Linnaeo , sed ipsum a " basi obtegit integrum simul concresccns (^vide Act. Pa-" ris. IJJJ-pag. Linnaeanum tamen vocabulum " Botanicis acceptum admittitur , mutata tantum deffini-" tione." Nos Clar. Jussieo assentimur ; neque dubitari debet , quin praestantiores Botanici et quihbet sapientes idem sentiant , extrudantque novum duorum vocabulorum usum non necessariorum. Nunquam,aut raro Calyx totus germini adhaeret; plerumque a basi ad medium tantummodo accretus observatur , et rehqua pars libera ; quin etiam aliquando tertia aut sexta soluni Calycis pars adhaeret; quaproptcr terminus adhaerens utpote , qui partem adhaerentem aut potius accretam non satis detcrminat , haud praeferri vocabulo superus meretur : quo accedit illo neutiquam cxplicari modificationes , seu gradus Calycis scminferi et semisuperi, quas denominationcs Botanici usurpant, ciim calyx non est penitus supcrus aut inferus. Praeterea vox Calyx vas significat : atqui improprie vasis nomen acciperet Calyx icti-VI PRAEFATIO. nostrae , seu Galliarum Instituti , et Hortl Botanici Bibliothecis dono missa , qnac cupide evolvo : optime elaborata sunt , et gioriam afFerent eorum auctoribus^e t artificibus , quorum opera in delineandis plantis et iconibus aeri incidendis, descriptionibusque praelo subjiciendis usi sunt. Quod hucusque prodiit , desiderium excitat cognosĉ endi quod sequuturum est , quodque haud minori plausu a Botanicis excipietur. Cum ,y licebit , diiigenter singulas plantas hujus Collectionis examinabo y praesertim eas ad nova Genera spectantes. Specierum evulgatarum inspectio juvabit ad comprobanda , vel dissipanda mea dubia,et opiniones , quas in litteris ad D. Pavon indicavi , tuncque D. Ruizio accuratius respondere potero. Hic in lucem edidit Epistolam mihi ab ipso " scriptam; verum haec Epistola lectoris attentionem ad se rapere non potest, qui scriptum ig-" norat , ad quod respondet ; et miratus sum , utrumque simul non fuisse evulgatum. Ce-" terum D. Ruizio gratias ago pro humanitate , qua mihi transmittendam curavit Collec-5, tionem , cul memorata ejus Epistola inserta est. A te peto, gratias ei meo nomine agas, dicasque occupationes , quae hactenus me impedierunt , adhuc impedire. . . . Generum j, meorum alteri editioni parandae assidue incumbo , et sensim Specks paro eodem ordi-" ne redactas. Genera et S^ecies Peruvianas ibidem non omittentur, et ad Opus ditandum conferent. Cuperem etiam , omnia a te evulgata cognoscere , ut in idem opus conjiciam." Hactenus T>, Jussieus ad D. Ortegam, Ad calcem hujus Praefationis inveniet Lector Epistolam , quam Ruizius Clar. Jussieo scripsit mense Januario anno 1800 j dubiis respondens , quae de Prodromi novis Generibus per Pavon significaverat , atque interrogata una cum responsis eodem ordine offendct , quo ipse Jussieus ea examinavit in scripto per D. Cavanilles misso. Epistolam sequitur Indcx Generum et Specierum Plantarum in Peruvia delineatarum. me germinl adhaerens , a quo separari non posset sine ejus dilaceratione , ut in inferiore parte Calycis fructus Pyri ct llibesii contingeret. Denique ejusdem Annalium numeri pag, 115 contendit pro virili D. Cavanilles , semen JSfucttn vocatum esse Pericarpium , seu Fructum tectum ; sed si revera hoc esset, seo , seu testa coopertae sint. Maneat itaque inconcussum, Nuces vera semina esse, neutiquam Pericarpla, seu Fructus tectos , qui quldem vera semina ossea , vel non ossea involvunt , quandiu haec illic nutrluntur et maturantur , velutl anlmadvertltur In Pruno, Pyro , Solano , PIso, Papavere , Cheirantho, Vinca et Pinu, quarum plantarum fructus sunt vera Perlcarpla : Drupa scilicet , Pomum , Bacca, Legumen , Capsula , Siliqua , Folllculus et Strobllus. Revera Linnaeus in prlma Systematis Vegetablllum edltione , ciim nondum observatlones , quas postea perfecit, facere instltuisset ; Nucem inter Pericarpii Species recensuit , ut modo D. Cavanllles ; sed indefessus ille naturae Scrutator , Nucem verum esse Semen deprehendit , et se ipsum corrlgens , eam Inter semlna testa ossea praedita , collocavlt in reliquls illius Operls edltlonlbus', utl etlam In Philosophia Botanica, in Generihus plantarum ,et in ceteris Botanicis scrlptis , quibus a vigesimo primo aetatis anno ad octogesimum secundum scientiam illustravlt. Spes est igitur , D. Cavanilles in hac nomenclaturae Botanices parte , gravissima Botanicorum Principis excmplum imitaturum , ubi has rationes perlegerit , et animad' versurum , Nucum Nuclaos , vegetabilium ova testa destituta esse , quae ob defectum illius tegumentl germinare nequeunt , quemadmodum animalium ova,quae slne testa aliquando exeunt , frustra incubantur. PRAEFATIO. VII quae ad tredeclm priores Classes spectantes reservatae sunt^evulgandae statlm ac huic Operi finis imponatur , veluti Supplementi vice , eadem methodo , qua hactenus usi sumus. VIII CA TA LO GUS NONNULLORUM GEJSTERUM SPECZERUM, QUAS CUM ICONIBUS IN AMERICA elaboratis fossidemus ad ij priores Classes pertinentes , quaeque in quatuor prioribus hujus Florae Voluminibus non inseruimus ob causas in Praefatione explicatasy atque alias, quas commemorare non est necesse , quaeque in hujus Ofcris Sufflcmentis publicam lucem videhunt una cum aliis speciehus in America etiam delineatis.
doi:10.5962/bhl.title.814 fatcat:sba2664bifdkhezaypiulkj37e