Uprawnienie do spowiadania wynikające z prawa (kan. 967)

Marian Pastuszko
1991 Prawo Kanoniczne  
Hoc in articulo proeminum, pars principalis et conclusio habentur. Fontem facultatis peccata christifidelium ubique terrarum excipiendi ipso iure, de qua in can. 967 § 1—3 dicitur, in constitutione synodali 67 Primae Romanae Synodi anno 1960 a Romano Pontifice Joanne XXIII celebratae auctor videt. Secundum hanc legem synodalem "in territorio dioecesi romanae sacerdotes omnes, etsi peregrini, peccata sua confiteri possunt apud quemlibet sacerdotem nullo canonico impedimento correptum, qui quidem
more » ... rreptum, qui quidem , si forte facultate audiendi confessiones non polleat, eam assequitur vi huius legis synodalis". — Nunc ad normam can. 967 facultatem confessiones fidelium omnes sacerdotes habent et quidem non solum Romae sed etiam ubique terrarum, at sub quibusdam conditionibus. Romanus Episcopus et Sacrae Romanae Ecclesiae cardinales sacramentum poenitentiae ubique terrarum celebrare possunt. Episcopi sive dioecesani sive particulares idem facere possunt, nisi in casu particulari episcopus dioecesanus renuerit (can. 967 § 1). Presbyteri, qui habitualem facultatem confessiones excipiendi habent sive vi delegationis ab ordinario loci incardinationis aut loci in quo commorantur, eandem facultatem ubique terrarum exercere possunt. Sed ordinarius loci in casu particulari confessiones audiendi presbytero prohibere potest. Presbyter facultatem confessiones audiendi exercens contra decretum particulare apiscopi dioecesani non solum illicite sed etiam invalide agit. Hanc facultatem ordinarius loci presbytero revocare potest ad normam can. 974 (can. 967 § 2). Presbyteri religiosi, qui vi officii aut concessionis superioris competentis ad normam can. 968 et can. 969 § 2 facultate confessiones excipiendi gaudent, ipso iure eadem facultate ubique terrarum potiuntur, sed solummodo erga sodales aliosque domo instituti aut socienatis diu noctuque degentes. Presbyteri religiosi facultate peccata fidelium excipiendi licite utuntur, nisi aliquis superior maior quoad proprios subditios in casu particulari renuerit (can. 967 § 3). Can. 967 § 1—3 in vita introducto, suam antecedentem utilitatem amiserunt: 1. facultas confessiones audiendi in itinere maritimo concessa can. 883 Codicis luris Canonici 1917 anni: 2. facultas confessiones audiendi sacerdotis iter aerium facientes concessa Motu proprio Animarum Studio a Papa Pio XII die 16 decembris 1947 anni: 3. facultas confessiones audiendi sacerdotibus, qui in peculiaribus custodiae locis detinentur, concessa decreto Ut facilius diei 22 februarii 1941 anni a S. Poenitentiaria.
doi:10.21697/pk.1991.34.3-4.06 fatcat:iizxmivldvcnfp4u5lhiffj6aa