Sentencia Coram J. M. Pinto de la Sagrada Rota Romana de 14 de febrero de 1984

Sacra Romana Rota
2018 Ius Canonicum  
Nullitatis matrimonii Sen ten tia definitiva (14-XII-1984) (Omissis) FACTI SPECIES 1) M. annorum viginti septem, et O. undevicesimum annum adepta, post sponsalitiam conversationem septem vel octo mensium, die 30 augusti a. 1975, matrimonium contraxerunt in paroeciali ecclesia vulgo dicta «N. S. de B.». Praenuptialis conversatio parum pacifica fuerat. Suspectas enim amicas O. frequentabat, saepe vagans extra domum. Quamobrem M. qui apud familiam traditionaliter christianam adoleverat, non solum
more » ... am reprehendebat sed, accedentibus quibusdam indiciis, eo pervenit ut ab ipsa quaereret utrum corpore et spiritu virginitatem servasset, siquidem nisi ita esset eam uxorem non duceret. Asserente O., et quidem sub iuramento, se talem esse, ad nuptias convolarunt. Accidit autem ut ipsa nuptiarum nocte M. detegeret se ab O. fuisse deceptum. Quamobrem irae raptus impetu uxorem verberavit atque e domo eicere voluit. Licet coniuges duos genuerunt filios, Ioannem nempe (die 10 augusti 1976) et Tatianam (die 2 martii 1978), coniugalis convictus rixarum plenus fuit. Solummodo post nuptias contractas M. scivit duas O. sorores
doi:10.15581/016.29.18729 fatcat:k3x6wkmp7vezldo2zxqd6v7vbq