Praefatio editorum voluminis II2 Corporis Inscriptionum Latinarum [chapter]

2020 Pars septentrionalis conventus Carthaginiensis (Titulcia, Toletum, Consabura, Segobriga)  
Hoc Corporis volumine secundo, quod iterum edimus cuiusque nunc alia pars prodit, continentur inscriptiones Latinae in paeninsula Hiberica repertae et eae, quas E. HÜBNER vol. II (1869) cum supplemento (1892) et inscriptionibus Hispaniae Christianis (1871) cum supplemento (1900) et in voluminibus octavo nonoque Ephemeridis epigraphicae (1899 et 1903) edidit, et eae, quae ab aliis postea publici iuris factae sunt, praeterea numerus haud parvus titulorum sive ineditorum sive e manu scriptis nunc
more » ... rimum extractorum. Centum sexaginta anni transierunt ex a. 1860, quo HÜBNER a TH. MOMMSEN missus inscriptionum Latinarum describendarum causa Hispaniam attigit, et plus quam saeculum elapsum est, postquam hic rei epigraphicae Hispanicae vere conditor d. 21 m. Febr. a. 1901 morte abreptus est. Non defuerunt, qui supplementum huius voluminis alterum parare intenderent. Quorum princeps post mundi conflagrationem priorem fuit L. WICKERT, qui a. 1928 et 1931 iussu Academiae Berolinensis itinera per paeninsulam suscepit (cf. WICKERT, SBAW 1929, 54-60. 1931, titulos nuper in lucem prolatos descripsit, notos correxit, multa addidit, schedas complures prelo praeparavit. Sed mox in Hispania bellum civile accensum est, quo vix composito mundus iterato incendio haustus et continuo Europa in duas partes hostiles divisa est. Academia Berolinensis in parte urbis orientali relicta, in Hispania dominatus, tempora litteris infausta. Ipse WICKERT, quamquam schedae, quas sibi paraverat, servatae erant, se pro annis officio iam non parem iudicavit. Academia igitur K. SCHUBRING rem mandavit, cum instantibus inde ab a. 1953 H. SCHLUNK, qui tum Instituto Archaeologico Germanico Matritensi praeerat, et H. NESSELHAUF denuo supplementi alterius vol. II componendi consilium captum est. Unum virum solum cum ad hoc munus permagnum obeundum iam non sufficere pateret, in Hispania J. M. DE NAVASCUÉS Y DE JUÁN curam inscriptionum congerendarum obtinuit et a Consejo Superior de Investigaciones Científicas adiutus officium q. d. CECIL (Colaboración Española al CIL) constituit; in Portugallia similia tractavit S. LAMBRINO. Sed deerant et res et vires; NAVASCUÉS a. 1975 obito perierunt ipsae schedae perfectae imaginesque photographicae collectae, quae publici iuris factae non fuissent. Atque iam antea hic et illic in Hispania prodierant syllogae titulos sive regionum sive civitatium singularium continentes, quales ediderant A. D'ORS Callaecam, F. DIEGO SANTOS Asturicam, C. VENY insularum Pityusarum Baleariumque, S. MARINER BIGORRA Barcinonensem, G. ALFÖLDY Tarraconensem, et paulo post eius modi syllogae augeri coeperunt in annos, partes singulae quidem omnes quovis honore dignae, sed partes, non summa, quae desiderabatur; nec anthologia, quam J. VIVES paravit primo ad alumnorum usum, deinde protulit (ILER 1971/72), Corpus suppleri potuit; eiusdem quidem recensione inscriptionum Christianarum (ICERV ed. altera 1969) illae IHC ab HÜBNER collectae admodum supervacaneae redditae sunt. Talis erat rei epigraphicae Hispanicae condicio, cum a. 1978 M. KOCH, qui ipse titulos Carthaginis Novae pertractabat, proposuit E. BUCHNER, qui tum Instituto Archaeologico Germanico Monacensi (Kommission für Alte Geschichte und Epigraphik) praeerat, novam supplementi edendi rationem. Quin res urgeret, nemo dubitabat. Mox colloquia complura habita inter feminas virosque Hispanos Portugallenses Germanos rei epigraphicae peritos; curatores operis statuti H. NESSELHAUF, J. M. BLÁZQUEZ, Comissão Portuguesa, G. AL-FÖLDY, M. WÖRRLE; pecunia petita a Deutsche Forschungsgemeinschaft et praestita; paeninsula omnis provinciatim divisa inter trium imprimis nationum socios (adiuvant enim praeterea socii Francogalli Americanusque), qui titulos notos ipsi conferrent, novos quaererent; moderator operis dictus A. U. STYLOW, qui a. 1981 in Instituto Archaeologico Germanico Matritensi titulos editos omnes congerere et in chartothecae ordinem redigere inciperet. Sed annis volventibus intellegebamus supplementum rei propositae non sufficere. Nam quod initio videbatur non plus quam 7000 inscriptionum edenda esse, quarum circ. 3000 ab HÜBNER prolatas corrigendas, ceteras addendas, supplementumque octo annis post publici iuris fieri posse, id fefellit; succrescebat enim addendi supplendi corrigendi materia tanta (hodie plus quam 25000 titulorum novimus contra circ. 6500 ab HÜBNER editos), ut a. 1984 statuerimus desideriis investigatorum antiquitatis satisfieri non posse nisi volumine denuo edendo (cf. A. U. STYLOW, Madrider Mitteilungen 36, 1995,17-25). Cuius partes singulae nobis, quibus schedae sociorum in Latinam linguam convertendae erant, in nostra quaque sede prelo praeparari posse videbantur; moderator igitur a. 1986 cum chartotheca in Institutum Monacense rediit. Editio autem diutius producebatur, non minime quia ipso novo volumine praeparando studia epigraphica incrementum ceperunt in Hispania, pervestigantur loca remotiora ad titulos quaerendos, augescit in diem numerus ephemeridum Hispanarum, quibus tituli proferuntur explanantur corriguntur. Quas totas reperire excutereque cum operosum est in Hispania, tum peregre fieri nequit; qua de causa chartotheca in
doi:10.1515/9783110718706-001 fatcat:mpdt6m3rqncf3cmr77zkivgy3q