Herpetologia Mexicana, seu Descriptio amphibiorum Novae Hispaniae : quae itineribus comitis de Sack, Ferdinandi Deppe et Chr. Guil. Schiede in Museum Zoologicum Berolinense pervenerunt [book]

Arend Friedrich August Wiegmann, Ferdinand Deppe, Elsasser, K. Pohlke, Albert von. Sack, Christian Julius Wilhelm Schiede, F. A. Schmidt
1834 unpublished
W i$m i ' 'iyl "iA.. '»l . ! •. • -t r • '• Hoc tamen nunc iam praemonere placet, Colubrum, quem venustissimum Neuwiedii putaveram, licet colore similem, specie differre, nec Elapem, quem pro corallino olim sumpsi, cum hac Brasiliensi specie prorsus convenire, sed novam rectius constituere, inter E. fulvum et corallinum quasi intermediam. Ceterum multa adhuc exploranda restant, quae ab natali animalium regione remotus ex paucis exemplis frustra coneris eruere. Utinam igitur Mexicani Zoologi
more » ... exicani Zoologi absolvant atque perficiant quae ipse, cui viva animalia indagare non licuit, inchoare tantum potui, et errores indulgenter corrigant, qui VI ut in ceteris humanis rebus, ita in tali potissimum opere non deerunt. Maximi imprimis momenti erit, amphibiorum huius terrae sedem, ad quantam soli altitudinem adscendat, explorari, quum e coeli temperie, quae huic regioni ob summam soli iniquitatem diversissima contigit, magnam in amphibiorum distributione varietatem oriri in promptu sit. Exhortantibus amicis ut morem gererem, systematis saurorum prodromum adieci, qui quo longius a perfectione abest, eo magis prodromi nomine appellandus erit. Etenim multorum animalium anatomen, quae sola suum cuique locum assignare debet, suscipere nondum potui; permulta meis oculis videre milii non licuit, qui ditissima Europae musea nondum visitaverim. Hanc etiam ob causam omnes singulorum generum species enumerare non potui; quas si dare voluissem, in extricandis synonymis multum loci consumere ac diagnoses similium plures adnectere, quin integram fere synopsin dare debuissem, quae ab huius operis consilio alienissima erat. Plura de generum speciebus earumque synonymia, quamvis haud semper ab erroribus libera, in Wagleri systemate invenies, quo, nostrum tanquam elavem adhibens, facilius spero uteris. Paucas igitur species, purissimam generis indolem exhibentes, ubique attuli, hac in re Dligeri immortalis exemplum, quod in eximio mammalium et avium systematis prodromo edidit, secutus, cuius verba: "ne praetervideant lectores, se prodromum tantum, nec systema absolutum et elaboratum offerre" quin in fine praefationis mea faciam, aegre abstineo. Dabam Berolini, ineimte mense Augusto MDCCCXXXIV. VERTEBRATORUM CLASSIS III. AMPHIBIA. Animalia ovipara, pulmonibus spirantia, sanguine frigido, cordis atrio duplici 1 ), ventriculo simplici aut parum diyiso. ORDO I. Sauri. Corpus squamosum, rarius loricatum vel squamarum rudimentis amiulatum, pedibus plerumque quatuor suffultum, rarius bipes pedibusve veris destitutum. Maxilla utraque dentata; mandibulae rami apice per symphysin iimcti. Cranium genuinis ex parte membranaceum, spuriis omnino solidum. Os tympani illis mobile, his cum cranio connatum. Ossa faciei omnibus concreta, immobilia. Oculi palpebris clausiles, iisve rarius destituti, in vermicularibus (Amphisbaenis) sub cute latentes. Aures perfectae, cavo tympani plerumque, cochleae rudimento semper instructae, paucis cute obductae. Lingua plerisque mobilis, perpaucis vaginata, osse hyoideo omnibus suffulta. Thorax genuinis perfectus. Pulmones duo, rarius altero obsoleto imus. Penis plerisque duplex. Coitus verus. Metamorphosis ovo exclusis nulla. Excursus I. De naturali amphibiorum systemate cogitanti iam pridem quam maxime mihi arrisit Merremii, Leuckarti, Fitzingeri aliorumque sententia, nuper ah eximio Muellcro nostro gravissimis firmata argumentis, qua amphibiorum classem in duas distribuunt partes, quarum altera, Pholidotorum vel Monopnoorum nomine testudinum, saurorum ac serpentum ordines comprehendit, altera batrachia sola, quae Nuda vel Dipnoa vocant, amplectitur. Batrachia enim si cranii articulationem, corporisque tegumenta, si generationem atque metamorphosin et cetera spectas, penitus a ceteris amphibiis diversa, ac quasi contraria iis apparere, nemo negabit. Haud propterea tamen Brogniarti systema tetramerum, temporis diuturnitate iam quodammodo firmatum, reiiciam, nec, quemadmodum pholidota maximo cum iure a plerisque scriptoribus in tres dividuntur ordines, ita etiam batrachia in tres pluresve ordines distribuerim. Quamvis enim iam ab initio statim Nota 1. Cordis atrium duplex anno MDCCCXXVIII. Aprili mense in ranis temporariis tribus suffocatis inveneram, eamque observationem cum praeceptore egregio, beato Rudolpliio, protinus communicaveram. Qui quum iu re toties tractata me errasse censeret et ut rem iterum tractarem admoneret, cum Schlemmio nostro, versatissimo rerum anatomicarum indagatore, Ranas esculentas duas adhuc viventes aperui. Sed nunc qui fieri potuerit non video, ut septi, quod antea tam pulchre videram, tunc ne vestigium quidem nobis appareret. Itaque erroris falso convictus rem feliciter inchoatam inconsultius reliqui. Dentes inaxillis innati, vel earum lateri interno adnati. Maxillae labiis adpressis, margine liberis obductae. Lingua libera, mobilis, aliis elongata bifurca, aliis brevior apice attenuato bicuspis vel plus minusve excisa, aliis crassa, vix emarginata. Oculi aperti, plerisque palpebrosi, rarius cute attenuata obducti ac palpebris veris destituti. Aures nunc apertae, nunc sub cute latentes. Cutis squamosa. Cauda trunci longitudinem plerumque aequans, saepissime superans. Ani rima transversa. Penis duplex. Pedes quatuor, aut posticorum rudimenta solum aut omnino nulli. Animalia polymorpha, nunc lacertino habitu quadrupedia, nunc trunco immodice elongato pedibusque mutilis nullisve serpentinam speciem affectantia. Nota 2. Coecilias a batrachorum typo eodem fere discrepare modo, quo a genuinis sauris Amphisbaenae, ut alia multa, ita maxime oculatissimi Nitzschii testatur observatio, qui, iam ante bos decem annos, in Coeciliae cuiusdam Musei Halensis specimine penem simplicem detexit, quam observationem et cum amicissimo Fitzingero, et mccum benevole communicavit. Nota 4. Si una eaque continua serie saurorum genera enumerare malis, inversum nostri systematis ordinem commodissimum invenies, sic scilicet, ut ab Ascalabotis incipiens Pachyglossorum seriem initio, secundo loco Chamaeleontes ponas, ac Leptoglossorum seriem postremam tibi serves. Huius enim infima genera Acontiam et Typhlinen facillimum ad Amphisbaenas transitum struere nemo non videt. Attamen quum harum familiarum mullae sibi a latere potius ac quasi parallelae esse videantur, nexus naturalis in tali dispositione saepenumero turbatur. 2 alterum huius animalis specimen, incertae patriae, in museo Regio nostro servatur, quod cum acuratissima Bellii descriptione apprime convenit, ab Iguana nudicolli, quam non nisi e Guerini icone novi, toto abhorret coelo. Palearis nullum quidem vestigium ostendit, quum vero cutis in hac ipsa regione ab artifice consuta sit, parvum in integro animali palear existere haud negaverim. 12
doi:10.5962/bhl.title.119131 fatcat:e5rvjz6dfvhgbib5dccs5mtew4