Nota in Miraculum a S. Michaele Chonis patratum editum supra (tom. VIII, p. 287-329)

1890 Analecta Bollandiana  
IN MIRACULU~I A, S. ~IICHAELE CHONIS PATRATU.M editum supra (tom. VIII, p. 287-329). Dum in superiore tomo vulgabat cl. vir Max. Bonnet narrationis hujus miraculi textum graecu:in, monuerunt editores Bollandiani se, pro more suo, subjungere documenta latinam ejustlem versionem (1). Hoc siquidem tempore ignari prorsus erant se habuisse in hac interpretatione praecursorem cujus opera, si novissent, certe usi fùissent. Sed nuperrime intenti evolvendis libris manuscriptis latinis Bibliothecae
more » ... Bibliothecae Parisinae, cujus catalogum hagiographicum conficiunt, inciderunt in codicem signatum no 11753, in quo a folio 221 v.226v, reppererunt narrationem miraculi Chonis patrati a S. Michaele. Jam vero textus latinus cum graeco edito a cl. viro Max. Bonnet collatus se prodiùit nihil aliud esse nisi versionem quandam, liberiorem licet, prioris documenti graeci, nempe narrationis anonymi (2). Illam notitiam cum Analectorum studiosis lectoribus communicare visum est. Ab integra interpretatione latina huc inferenda abstinemus tamen. Etenim, si res ipsa ad historiam litterariam et comrnercium hagiologicum, sit venia verbo, Graecos inter et Latinos alicujus momenti est, documentum ipsurn non hujus est pretii quod in lucern edatur, praesertim cum jarn praesto fuerit versio quae ad graecum textum propius accedat. Proin solum Prologum heic afferimus, quem interpres latinus graeco li hello praemisit, et in quo tum seipsum quis fuerit declarat, turn tenorem operis sui explicat Audirnus ex hoc Prologo interpretem esse Leonem quendam nomine, ex frat1·ibus COilfJ"e,qationia latini coenobii Athonos montis. Inde novum indicium exsurgit ut asseratur olim degisse monachos Iatinos in monte Athone, et determinetur tempus quo ibidem, haud diu tamen, floruerunt. Etenim jam rnonuit Victor Langlois, qui illud jure eruebat ex chrysobullio imperatoris Alexii (3), Amalfitanos monachos obtinuisse ab imperatoribus Constantinopolitanis, per expeditionem cruciatarn quae locum habuit anno 120!, licentiam sedendi in territorio imperii Byzantini, ac proin fundasse in monte Athone monasterium quod,detorto nomine (1) Anal. Bull., tom. VIII, p. '187, nota. -\2) Ibid., pp. 289-308.-(3) J. Müller, Historische Denkmi.iler in den Klüstern des Athos apud Miklosicb, Slavisch- Bibliothek, tom.l, p. 194.
doi:10.1484/j.abol.4.02241 fatcat:d3oiwi6tbvh3pnsteb4sm4h7l4