Podstępne wprowadzenie w błąd jako przyczyna nieważności małżeństwa w aktualnej praktyce sądowej

Marian Rola
1986 Prawo Kanoniczne  
Prima in parte articuli de termino a quo can. 1098 aplicandus est disceptabatur. Praescriptum huius canonis lex mere ecclesiastica est et propterea rétro non agit. In praxi iudiciali cain. 1098 directe applicandus est solummodo ad matrimonia inita die 27 novembris 19183 anni et postea. Sententia iudicialis matrimonia antea contracta definiens in parte "in iure" praescnipta iuris veteris indicare debet et de can. 1098 solummodo obiter dicere potest. Secuinda in parte articuli de Sacrae Romanae
more » ... de Sacrae Romanae Rotae iurisprudentia dolosam deceptionem attingente dicitur. Tribunalia inferiora hanc iurisprudentiam ante annum 1984 elaboratam sequi possunt et debent. Sentantiae rotales ab anno 1970 mullitatem matrimonii ob dolum contracti decreverunt, hunc dolum ad titulum erroris reduindantis in errorem personae reducentes. Secundum auctorem articuli sola reductio doli ad errorem insufficiens ad nullitatem matrimonii probandam videtur, quia sententiae rotales una cum probatione erroris circa gravem qualitatem personae etiam probationes aliarum circumstantiarum exigunt. Hae circumstantiae ad probandam nullitatem matrimonii necessariae sequentes sunt: 1° error redundans dolo patratus esse debet ab altero contrahente qui debitae smceritais ad mutuam donationem necessariae caret; 2° dolus patratus esse debet circa tarn gravem qualitatem personae ut revera persona alia ab intenta evadat; 3° qualitas de qua pars innocens erratur talis esse debet, ut eius detectio huic parti communianem vitae coniugalis continuandam impossibilem efficiat; 4° dolus vera causa matrimonii esse debet sine quo contrahens innocens matrimonium non contraxisset. Tertia in parte articuli auctor nonnullae opiniones canonistarum ad futuram applicatiomem can. 1098 spectantes refert. Dicitur nempe de connexione doli cum errore partis deceptae, de dolo a tertia persona patrato, de efficacia doli, de positivo et negativo aspectu doli seu de obreptione et subreptione, de intentione deceptoris, de omissione debitae diligentiae ex parte coniugis decepti, de obiecto doli seu de qualitate personae quam qualitatem alter scire debet.
doi:10.21697/10.21697/pk.1986.29.1-2.05 fatcat:mtkgomymvvhglkavn4mfqsqwk4