Filters








1 Hit in 0.039 sec

crossref

León del Amo Pachón
1974 Revista Española de Derecho Canónico  
Conjugum separatio. Saevitiae. Desertio malitiosa. Procedurae deffectus {Coram DEL AMO. Sententia diei 15 januarii 1968) I.-SPECIES FACTi (Omissis) II.-lN JURE 2. Conjugum cohabitatio.-"Conjuges servare debent vitae conjugalis communicationem, nisi justa causa eos excuset" (c. 1128). Tam vita communis quam tnutuum adjutorium, in quantum sunt propria matrimonii officia, internam habent relationem ad fines matrimonii. "Matrimonium et amor conjugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam
more » ... ndam et educandam ordinantur" (Conc. Vatic. II, Const. "Gaudium et spes", num. 50). Sed sine cohabitatione familia nequit promoveri; e contrario separatio conjugalis familiam pessum dat, scandalum gignit, opponitur tum mutuo juvamini tum matrimonii finibus. Docente ipso Concilio laudato, "Familia schola quaedam uberioris humanitatis est. Ut autem vitae ac missionis suae plenitudinem attingere valeat, benevola animi communicatio communeque conjugum consilium necnon sedula parentum cooperatio in filiorum educatione requiruntur. Conjuges, ad imaginem Dei vivi facti et in vero ordine personarum constituti, affectu compari, mente consimili et mutua sanctitate adunati sint, ut Christum vitae principium secuti, in gaudiis et sacrificiis vocationis suae, per suum fidelem amorem, illius testes fiant mysterii dilectionis, quod Dominus morte et resurrectione sua mundo revelavit".
doi:10.36576/summa.5115 fatcat:errdad4hqverbaytpstmmugcba